- GLUTINUM
- GLUTINUMin re chartaria magni usus. Et quidem ratio chartae ex papyro olim conficiendae haec erat: Papyrus solebat dispesci in tenues philuras, iis acu a se invicem separatis, va ut suo quaeque ordine detraherentur. Sic dein separatae, ad modum cratis sternebantur super tabulam, sive aslerem ligneum, madentem turbidâ Nili aquâ, quae contexebat, ac conglutinabat plagulas. Id contexere biblos vocat Lucan: Civ. Bell. l. 3. v. 222. quia nempe plagularum una staminis, altera substeminis instat se haberet. Hoc modo contextae plagulae imponebantur praelo, ut humor exprimeretur, quo facto exponebantur Soli, ut magis siccarentor: siccarae tandem digerebantur in scapum, uti quoque supra diximus, ubi de Charta. Sed turbida Nili aqua in usu non mansit. Nam initio quidem ea fuit affusa marginibus, ut iungerentur schedae seu philurae papyri; postea autem pro Nili liquore vero glutino uti caepêre. Constabat itaque sic charta duabus rebus, papyro et glutino: unde duo haec iungit Firmus apud Vopisc. dicens, Exercitum se alere posse papyro et glutino. Nempe Aegyptius erat, ac tantas opes in utroque hoc possidebat, ut eas erercitui alendo sufficere existimaret. Glutinum vero illud. quid oris intergeritur, ut eas inter se iungat, a Plin. Intergerium appellatur, l. 13. c. 12. Atque ab hac glutinandi consuetudine primam schedam πρωτόκολλον vocat Iustiniani Novella 45. uti Mart. ultimam schedam ἐχατοκάλλιον: origine vocis a κόλλα, giutinum; non a κῶλον, membrum, quamvis. sic Scalig. putabat, propterea πρωτόκωλον et ἐχατοκώλλιον scribendum contendens. Similiterqueve dicta μαχρόκολλα, quibus modulus longior, vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 37.Qui vero ita glutinabant chartam, Glutinatores apud Romanos audiêrunt. Servi erant, Librariis munistrantes, quorum memoriam antiqua Inscr. Neapoli servat:MANILIO STICHIOTIBERII CAESARISGLUTINATORI.In vet. Gloss. Glutinator κολλητὴς est; meminit Cic. ad Attic. Etiam velim, scribens, mihi mittas de tuis Librariolis duos aliquos, quibus Tyrannio utatur Glutinatoribus, ad raetera administris. Sed neque in charris tantum, verum et in membranis, Glutini fuit usus, si antiquo Persii Glossatori ad Saiyr. 3. v. X. credimus, qui brcolorem membranam ita interpretatur, quod pars altera seii facies membranae crocea esset, glutinata altera. Laur. Pign. Comm. de Servis. Etiam malva, in qua antiqui scribebant, quia ob mollitiem solia ealami mucronem vix sustinerent, glutine aliisque firmari solebat, uti ex Voss. discimus, c. praec. etc. Neque vero Glutini hi solum usus; sed et edule fuit apud Aegyptios. Plin. l. 20. c. 21. Mandunt quoque erudum decoctumque, sucum tantum eius devor antes. Unde quod Firmus. qui in Aegypto Imperium occupaverat, totamque Aegyptum tenebat, exercitum se alere posse papyro et glutino, publice saepe dixit, apud Vopise: non de pretiis harum rerum, sed de speciebus ipsis accipiendum esse, contendit Salmas. Et quidem, cum duae essent species glutim, uttamque edulem sacit idem Plin. Vulgare glutinum e pollinis flore temperabatur, fervente aquâ, minimo aceti aspersu: optimum vero erat ad chartas, quod ex molli pavis fermentari colata aquâ fervente parabatur. Dicebat igitur hîc Firmus, tantum se habuisse charrarum, ut earum papyro, priusquevam chartae ex eo fierent et glutino, quod in eas perficiendas im pendebatur exercitum alere posset. Vide omnino praefatum Salmas. l. c. et Plin. ubi supra, alibique passim: uti de glutine tenuissimo, quod Pictores, rerum oblinendarum gnari, mutuantur a succmo, infra in hac voce: de glutine piscium in voce Ichthyocolla: de glutine vero celebri Sinensium, supra in voce Cie.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.